라틴어 문장 검색

Eia, dilectissimi Christi milites, non pro terrena remuneratione hoc periculum incurritis, sed illius meritum exspectatis, qui post mortem praesentem aeternae vitae praemia suis conferre novit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:7)
- Baldewinus confluentes ad se Christianos donis plurimis munerat, Turcos edomat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 29:2)
Cui statim in remunerationem sui magni laboris maxima terrae beneficia centum marcarum cum castello, quod dicitur ad S. Abraham, in praesentia omnium fidelium qui aderant, largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:4)
Et alius dixit, "Multi sunt dum munerantur amici, sedin necessitatibus pauci."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:22)
quae occurrens querelae humanae, eo quod justi qui praecesserunt, videantur usque ad judicii diem, per plurimum scilicet temporis, debita sibi remuneratione fraudari, mirabiliter ait coronae esse similem illum judicii diem (IV Esdr.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:14)
Ergo dum exspectatur plenitudo temporis, exspectant animae remunerationem debitam.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:1)
de quo innoxiae conscientiae recordatione praesumant gloriosam mercedem laboris exigui, quam incipientes recipere, cognoverunt indignas esse hujus temporis passiones, quibus remunerationis aeternae gloria tanta refertur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:19)
Ergo quia justi hanc remunerationem habent (S. Aug. lib.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:1)
Non timeamus igitur recipi ab hominibus, non vereamur illum debitum omnibus finem, in quo Esdras remunerationem suae devotionis invenit, dicente ei Domino:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 4:1)
et ideo probavit Dominus ejus affectum, et eum celeri remuneratione donavit dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:13)
Ita magna remuneratio est, ut orationibus singulorum acquirantur singulis totius plebis suffragia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:9)
Quam Constantina exultans, ut in tuto iam locata mariti salute, muneratam vehiculoque impositam per regiae ianuas emisit in publicum, ut his illecebris alios quoque ad indicanda proliceret paria vel maiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 4:2)
Hos legatos negotio plene digesto, oppositaque condicionum perplexitate, ut in eisdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:3)
Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 8:1)
Qui crebro adiurans, animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus quos duxerat redit ad regnum, nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat, quod Olympiada (Ablabi filiam), praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem sponsam fratris sui Constantis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION